monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 79, 5
Ac ne quis putet me solas in Nebridio praedicare eleemosynas, quanquam et has exercuisse sit magnum, de quibus dicitur: 'Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum' , ad caeteras virtutes eius veniam, quas singulas in paucis hominibus deprehendimus. Quis fornacem regis Babylonii sine adustione ingressus est? Cuius adolescentis Aegyptia domina pallium non tenuit? Quae uxor Eunuchi nullos creat liberos voluptate transacta? Quem hominum disputatio illa non terreat: 'Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis?' Mirum dictu est, nutritus in palatio, contubernalis et condiscipulus Augustorum , quorum mensae ministrat orbis, et terrae ac maria serviunt, inter rerum omnium abundantiam, in primo aetatis flore tantae verecundiae fuit, ut virginalem pudorem vinceret, et ne levem quidem obsceni rumoris in se fabulam daret. Deinde purpuratorum propinquus, socius, consobrinus, iisdem cum ambobus studiis eruditus (quae res etiam externorum mentes sibi conciliat) non est inflatus superbia, nec caeteros homines adducta fronte contempsit: sed cunctis amabilis, ipsos principes amabat ut fratres, venerabatur ut dominos; et in illorum salute, suam salutem positam fatebatur. Ministros autem eorum, et universum ordinem palatii, quo regalis frequentatur ambitio, sic sibi caritate sociarat, ut qui merito inferiores erant, officiis se pares arbitrarentur. Difficile factu est, gloriam virtute superare: et ab his diligi, quos praecedas. Quae vidua non huius auxilio sustentata est? quis pupillus non in eo reperit patrem? Totius Orientis Episcopi ad hunc miserorum preces, et laborantium desideria conferebant. Quidquid ab Imperatore poscebat, eleemosyna in pauperes, pretium captivorum, misericordia in afflictos erat. Unde et ipsi Principes libenter praestabant, quod sciebant, non uni, sed pluribus indulgeri.